

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 27: Versus 51
Et ecce velum templi.Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur.Terra mota est.Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens.Petrae.Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petrae dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.